- HYPOGYPONES
- HYPOGYPONESGraece Υ῾πογύπωνες, dicti sunt saltatores cum scipionibus; de quibus sic Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 18. ubi de Morphasmi speciebus: Species alia ςκὼψ — Avis haec est, quem Asionem Latini: ridicula et mirabunda circumactu capitis et colli flexu. Imitabantur autem in hac etiam aetates. itaque senes exprimebant cum scipionibus, ii tum saltatores ὑπογύπωνος dicebantur. Siquidem γύπωνες significârunt ligna teretia. quo nomine dicebantur ii, qui in grallatoriis phalis saltabant amicti pellucidâ Tarentinâ veste. Vide quoque supra ubi de Grallatoribus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.